[139] EPISTOLA XXXIX.

THEODORUS BEZA

SIBRANDO LUBBERTO.

Etsi, mi observande frater, nullum nisi triste scribendi argumentum haec tempora miserrima nobis jampridem suppeditant, gaudeo tamen hanc oblatam mihi scribendi occasionem fuisse, qua alter in alterius sinum miserias in eadem causa communes effundamus. Audio tamen paulo pacatiora nunc esse vestra, nempe sicut scribit Plinius, mare Caspium esse caeteris dulcius, id est, minus amarum; vobis tamen quicquid istud est ex animo gratulor. Nos vero in hoc tam truculento & tam diuturno bello sensim eo redigimur, ut & praesentia non sine maximis difficultatibus perferamus, & in posterum imminere nobis durissima quaeque videantur. Pergimus tamen in hac prorsus necessario tum corporum, tum animarum salute suscepta defensione, fortiter, ut spero, DEI bonitate & clementia freti ad extremum quicquid DEO & Servatori nostro visum fuerit toleraturi. Vos autem, fat scio, non estis nobis assiduis precibus defuturi, quod etiam a vobis velim existimes totam hanc civitatem, Ecclesiam & scholam obnixe postulare. Ego hac hyeme invitus domi per sesquimensem me continui, virium corporis imbecillitate, licet per DEI gratiam adhuc inusitata coactus, ex qua nunc rursus convalescens ad meum munus, prout haec senecta mea pati potest, recurri, perrecturus, DEO favente, donec reliquum curriculi mei spatium peregero. Interea editae sunt Gallicae meae in historiam resurrectionis DOMINI conciones. Dictavi quoque per intervalla scriptiunculam quandam de renovatis istis per importunissimos satanae emissarios dissidiis. Ea si ad vos usque pervenerint, velim ut inspicere ac etiam dijudicare ne graveris, conatum hunc meum saltem, sicuti confido, non improbaturus. Bene vale, vir eximie & mihi summe observande. DOMINUS IESUS quam felicissime tibi sanctoque tuo ministerio magis ac magis benedicat. Genevae. XX. Martii. MDXCIII. D. DRUSIUM, doctissimum virum, plurimum jubeo salvere.